- AESCULAPIUS
- I.AESCULAPIUSApollinis ex Coronide nymphâ fil. quam Ovid. dicit e Larissa fuisse, et Phlegyae filiam. l. 5. Met. Homer. in Hymn. 15. v. 1. s.Ι᾿ητῆρα νόσων Α᾿σκλήπιον ἄρχομ᾿ ἀείδεινΓ῾τὸν Α᾿πόλλωνος, τὸν ἐμὲνατο δῖκ ΚορωνὶςΔωτιῳ εν πεδίῳ, κούοη Φλεγίου Βασιλῆος.Quae Coronis postea rem habens cum Aemonio iuvene, cui Ischys nomen fuerat, ab Apolline sagittis confossa est. Sed is postea facti paenitens, sectô eius uterô conceptum ex se eduxit infantem, eumque Aesculapium appellavit, tradiditque Chironi, sub quo medicinae studuit. Plut. in Conviv. l. 9. q. 14. Pindarus, Ode 3. Pausan. l. 2. Lactant. Instit. l. 1. c. 10. Ovid. Met. l. 2. Fab. 9.Non tulit in cineres labi sua Phoebus eosdemSemina, sed natum flammis uterôque parentisEripuit, geminique tulit Chironis in antrum.Iamque huius artis peritus, Dianae precibus Hippolytum ab equis discerptum vitae restituit, quâ re motus Iuppiter fulmine eum occidit. Virg. Aen. l. 7. v. 770.Tum pater Omnipotens, aliquem indignatus ab umbrisMortalem infernis ad lumina surgere vitae,Ipse repertorem medicinae talis et artisFulmine Phoebigenam Stygias detrusit ad undas.Porro Aesculapium fulmine occisum fuisse a Iove testantur, Pindarus et Euripides apud Clem. Alex. in Protreptico, ubi etiam addit, Οὑτος μὲν οὐν κεῖται κεραυνωθεὶς εν τοῖς Κυνοσούριδος ὁρίοις. Marcus autem Tullius De Nat. Deor. l. 3. paulo aliter haec tradit, ubi tres Aesculapios fuisse refert. Primus Apollinis fil. fuit, quem Arcades colunt; qui specillum invenisse, primusque vulnus obligavisse dicitur. Secundus, secundi Mercurii frater; Is fulmine percussus dicitur humatus fuisse Cynosuris. Tertius, Arsippi et Arsinoes, qui primus purgationem alvi dentisque evulsionem, ut ferunt, invenit, cuius in Arcadia non longe a Lusio fluv. sepulchrum et lacus ostenditur. Sunt autem, qui Aesculapium Messeni um fuisse tradunt, sed Epidauri mansisse, unde Epidaurius dictus. Ceterum Romam accitus urbem ipsam gravi pestilentiâ liberavit, in cuius honorem insigne templum in insulâ Tiberis, de qua Sueton. in Claudio c. 26. illi construxerunt, colueruntque cum in specie serpentis. Nam Romanis in Epidaurum profectis tempore pestilentiae, ut Aesculapium Romam portarent, serpens grandis navem ingressus est, quem illi Deum Aesculapium esse rati, secum duxerunt. Ovid. Met. l. 15. Veteres gallum gallinaceum ei immolabant, Cyrenenses capram. Duos habuit filios arte Medicâ praestantes, Machaonem, et Podalirium; filias vero Hygiaeam, Aeglen, et Panaceam. Medicinam plurimum ampliavit, ob eamque rem in Deorum numerum receptus est. Duo eius filii bellô Troianô Agamemnonem secuti, non mediocrem opem commilitonibus attulêre. Aesculapium ait Pausanias in Achaicis, nihil aliud esse quam aera, cuius filia fuit Hygiaea, i. e. bona valetudo. Est enim aeris temperies non homini solum, sed cunctis animalibus saluberrima. Iure optimô igitur antiqui Apollinem Aesculapii patrem esse finxerunt, atque ipsum Aesculapium salubrem vim de sole, animis, corporibusque mortalium sufficientem, i. e. sanitatis artificem, quia solis calor universis elementis dominatur. Non defuerunt autem, qui locum datum fuisse fabulae de Aesculapio tradiderunt, quod mortuos ab inferis revocaret, quia nonnullos; quorum conclamata spes esset, vitae ac sanitati restituerit per vim medicamentorum; unde fabulati sunt antiqui, Plutonem apud Iovem conquestum fuisse, quod suum imperium mortalis medicus exinaniret: Idcirco fulmine percussum fuisse a Iove inquiunt, quod accidit paulo ante Troiana tempora. De nomine sic Bochart. part. 1. Hieroz. l. 2. c. 55. Aesculapius, inquit, fortassis Phoenicie dictus est Is calabi, h. e. vir caninus. Festus in Insula Aesculapio etc. Canes adhibentur eius templo, quod is uberibus canis sit nutritus. Ceterum de Aesculapio, librum singularem scripsit doctissimus iuvenis Thomas Guidottus Med. Bac. Coll. Wadh. Oxon. quem ex variis auctoribus, Graecis iuxta ac Latinis, multô labore ac iudiciô compilavit. Fabulosam Aesculapii historiam egregrie exponit, Alex. Rossaeus in Mystagog. Poetico. Ut verbum addam de oraculis, per Aesculapium, seu potius ipsius prophetis Antistitibus, usque ad tempora Antoninorum, Romae editis, testatur literatus lapis sive tabella marmorea, quae creditur olim stetisse in templo illius supra memorato, quaeque etiamnum in aedibus Maffaeanis servatus, a Grutero Thesauro suo inserta, pag. 71. ubi et versionem eius Latinam ex Graeco habes. Idem vero et templum et oraculum Aegis in Cilicia habuit, teste Eusebiô de Vita Constantini l. 3. Pergami quoque et alibi passim, in quibus illius templis Fatidicis, vel ommibus, vel saltem in plurimis, insomnia captari solita, constat. Quod ridicule imitatur Aristophanes Pluto, ut notum. De conscriptis autem curationibus ac miraculis, Inscriptio tabellae retro memoratae videri potest, apud Gruterum d. l. et Anton. van Dalen Med. Doct. de Oraculis Ethnicorum Dissertat. 1. p. 100. 101. adde eundem Dissertat. 2. p. 328. 329. De Aesculapio vero Aegyptiorum antiquissimo, vide voce Tosorthios.II.AESCULAPIUSPhilosophus, auctor operis alicuius Arithmetici, Voss. Part. 2. de Scient. Mathem. c. 50. §. 10.III.AESCULAPIUSSiciliae Procurator, Olympiodorô memoratur; qui statuam consecratam in Sicilia collocatam, ad ignem Aetnae compescendum et barbaros transitu freti prohibendos, referens: eâ postmodum ab Aesculapio hoc eversâ, Siciliam multis damnis affectam esse per barbarorum incursiones et ignis Aetnaei exundationes, addit. Vide infra, Consecratio: uti de Passere Aesculapii, voce Passer.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.